- CALIGA
- CALIGAnomen calcei militaris, qui Uncinatus alias dictus est: a quo Caligula Imperator est cognominatus, vide supra in voce Calceus: item in Caligula. Veteris lapidis fragmentum: C. OPPIO. C. F. V. BASSO, P. P. P. C. PR. ID. AUX. LEG. IV. FL. FEL. ET. LEG. II. TR. FORT. EVOC. AUG. AB. ACT. FORIBUS. P. R. PR. MILIT. COH. II. PR. ET. COH. XII. ET. XIV. URBAN. OMNIBUS. OFFIC. IN. CALIGA. FUNCTO. CENTURIONES. LEG. II. TRAIANAE. FORTIS. Fuêre autem vel spiculatoriae, vel elevatae, vel fasciatae, vel gemmatae, vel sacerdotales, de quibus Grammatici, Critici ac Historici passim. Vide Thom. Dempster. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. princ. Dictum est hoc calceamenti genus, Isidoro ἀπὸ τῶ κάλων, a lignis, quod soleis constaret, ut illi quidem visum, ligneis; ςρατιωτικὸν ὑπόδημα, militaris calceus, Dioni l. 48. vocatur. Unde militis Caligata Tertulliano de Idol. c. 19. ubi tamen notandum, licet omnes milites sic calceati essent, saepius tamen Caligatorum nomine maniulares seu gregarios; et Caligae, infimum militiae ordinem indigitari consuevisse. Sic Marium Seneca de Benefic. l. 5. c. 16. dixit, a Caliga ad Consulatum pervenisse: et iuventam inopem in Caliga militari tolerâsse, ait de Ventidio Plinius l. 7. c. 43. Cum vero militum alii aliis honoratores essent, in Caligis discrimen inter alia etiam in clavis, qui illis suffigebantur, fuit: quorum alii ferrei, alii argentei, nonnulli denique aurei essent. Et quidem aurô suffixisse caligas gregarios Antiochi milites tradit Iustinus l. 38. c. 10. Vulgo autem ferreis utebantur: iisque quam plurimis, unde milia clavorum dixit Iuvenalis Sat. ult. v. 25. et extrorsum versusque solum acutis, ut ex Plinio discimus l. 9. c. 18. In idea tamen Caligae militari, sub lucernae specie, a Liceto de Lucern. l. 6. nobis exhibitâ, clavi, an ornatûs, an commodioris usus causâ, rotundiores sunt, vide Ben. Balduinum de Calceo antiquo c. 13. E sandaliorum sive crepidarum genere Caligae fuisse videntur: quamvis enim ad mediam usque tibiam ascendebant, digitos tamen pedum non includebant; ut videre est ex arcu Constantini, ubi Caligam clavatam videmus, apud Ios. Castalionem Dec. 2. Observ. c. 4. Unde haud male vetus Actorum Interpres σανδάλια, caligas vertit, ut et Glossae σανδάλια, caligae: Ita Alb. Rubenius de Re Vestiar. l. 2. c. 1. Nigronius vero veram et priscam caligam militarem, stante Republ. et primis sub Imperatorib. soleam tantum fuisse, plantae inhaerentem, peditalisque alligatam loris sive habenis, neque ad crus surgentem, probat ex eodem arcu, et columna insuper Traiani: atque in hoc a calceo Senatorio caligam distinguit. Neque tamen cum Rubenio conciliari non potest: siquidem in arcu praefato, milites gregales caligâ modo descriptâ calceati visuntur; Imperatoris vero solius calceus, usque ad mediam tibiam, utpote reliquis ornatior, assurgit. Fiebat autem hoc calceamenti genus e corio, et secundum quosdam lignum habebat suppactum, ut vidim us ex Isidoro, qui proin vocis originem inde arcessit: Nigronius vero, ex statuis veter. columna arcuque praedictis, non nisi soleam eamque tennem plantae substratam fuisse, docet; quae clavis, utpote minutis, facile sufficiebat. Unde Caligam definit, soleam sine obstragulo, habenis alligatam pedi, multis minutisque clavis inferne suffixam; et prolixius ex columna Traiavi de ea sic disserit: Passim hîc milites calceati cernuntur calceis quibusdam, qui solearum in modum plantam muniunt, sine obstragulis, quaesuperiorem pedis partem tegant. Habenis adstringuntur superne saepius circumductis, quae bis supra taelos tibiam circumullvunt. Observatam a me duplicem Caligae formam hôc locô exprimi curavi. Alteram, in pedibus vigilum et militum praetorianorum vidi, decussatis supra pedem corrigiis, atque inter priores digitos perductis. Alteram vulgarium militum, circumvolutis rarioribus, supra pedem tantum, non inter digitos habenis. Et paulo post, Post priores editiones, accepi Romoe in arcu triumphali Constantini, multos extare milites caligatos: curavi exprimi effigiem caligae atque ad me mitti; ex qua deprehendi, per tot annos formam non esse mutatam, et cum ea, quam expressi, ex toto congruere. Axungiâ porcinâ inungi consuevisse, idem in praecedentib. ostendit, ex Beda, qui in vita S. Cuthberti Episc. c. 8. et 20. axungiam a corvis allatam cum praebere solitum esse fratribus peregrinis, ad ungendas caligas, scribit etc. Vide Iul. Nigronium l. de Caliga toto, inprimis autem c. 2. et 4. Ut vero postea id calcei genus, ad urbanos quoque homines, viatores, rusticos, religiosos, mulieres transierit, ex eodem disces c. 3. Namque et Monachorum propriam fuisse Caligam Haefrenus docet Disquisit. Manustic. l. 5. tr. 5. disquis. 3. et 4. Erant autem et hae caligae elevatae, ut testatur Gregor. Turonensis, Gregorius item M. Dial. l. 1. c. 4. Alii, quemadmodum olim militum, uti praeter dicta Plin. l. 9. c. 18. Iuvenalis Sat. 3. et 16. Iosephus de Bell. Iud. l. 7. et Egesippus de Excidio Hierosolym. l. 5. c. 30. docent. Eaedem erant et sollicantes h. e. laxae, neque minus adstrictae etc. Imo et Episcoporum, quos, priusquam sandalia induant, caligis ad genua usque protensis crura revincire, Durandus in Rationali l. 3. c. 8. ait. Hinc Caligarii, quorum corpus memoratur Ael. Lampridio in Alexandro Seu. c. 33. Corpora omnium constituit Vicariorum, Lupinariorum, Caligariorum et omnino omnium artium, hisque ex sese Defensores dedit, et iussit, quid ad quos Iudices pertineret. Sunt autem Caligarii, Graecis recentioribus Καλιγάριοι, caligarum confectores; quorum memio in veter. Inscr. C. Attilius C. F. Iustus Sutor caligarius sibi et Corneliae etc. Ab iis dicta Constantinopoli Porta Caligariorum fuit, cuius meminit Phrantzes l. 3. c. 11. et Leunclavius in Pandecte Turcico num. 200. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.